• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Boethius, Anicius Manlius Severinus (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber tertius

IV.

[1] Sed dignitates honorabilem reverendumque, cui provenerint, reddunt. Num vis ea est magistratibus, ut utentium mentibus S. 78 virtutes inserant, vitia depellant? [2] Atqui non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent. Quo fit, ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse. Unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. [3] Videsne, quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. [4] Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti, ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? [5] Non enim possumus ob honores reverentia dignos iudicare, quos ipsis honoribus iudicamus indignos. [6] At si quem sapientia praeditum videres, num posses eum vel reverentia vel ea, qua est praeditus sapientia non dignum putare?

Minime.

[7] Inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos, quibus fuerit adiuncta, transfundit. [8] Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.

[9] In quo illud est animadvertendum magis: nam si eo abiectior est, quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reverendos facere nequeat, quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. [10] Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant.

[11] Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: Si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet? [12] Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit. [13] Sed quoniam id eis non propria vis, sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico, cum ad eos venerint, qui dignitates eas esse non aestimant. [14] Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos vero, apud quos ortae sunt, num perpetuo perdurant? [15] Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census gravis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? [16] Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.

[17] Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro S. 80 improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid est, quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?

Quamvis se Tyrio superbus ostro

Comeret et niveis lapillis,

Invisus tamen omnibus vigebat

Luxuriae Nero saevientis.

Sed quondam dabat improbus verendis

Patribus indecores curules.

Quis illos igitur putet beatos,

Quos miseri tribuunt honores?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Consolatio philosophiae
Übersetzungen dieses Werks
Trost der Philosophie (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Nachwort Trost der Philosophie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung