XII.
[1] Tum ego: Platoni, inquam, vehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
[2] Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit, quin recorderis, quod te dudum nescire confessus es.
Quid? inquam. [3]
Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur.
Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
[4] Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.
Et nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam, breviter exponam. [5] Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa coniungeret. [6] Coniuncta vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret atque divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit contineret. [7] Non tam S. 108 vero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicaret, nisi unus esset, qui has mutationum varietates manens ipse disponeret. [8] Hoc quicquid est, quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo deum nomino.
[9] Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi restare operam puto, ut felicitatis compos patriam sospes revisas. [10] Sed, quae proposuimus, intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus?
Ita quidem.
[11] Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin, si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
Id, inquam, ita est necessarium.
[12] Per se igitur solum cuncta disponit?
Negari, inquam, nequit.
[13] Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.
Memini, inquam.
[14] Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia, quem bonum esse consensimus, et hic est veluti quidam clavus atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur.
[15] Vehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi.
[16] Credo, inquit; iam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera oculos deducis; sed quod dicam, non minus ad contuendum patet.
Quid? inquam.
[17] Cum deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest, quin voluntaria regantur seque ad disponentis nutum veluti convenientia contemperataque rectori sponte convertant?
[18] Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse videretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus.
[19] Nihil est igitur, quod naturam servans deo contra ire conetur?
Nihil, inquam.
[20] Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam adversus eum, quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus?
Prorsus, inquam, nihil valeret.
[21] Non est igitur aliquid, quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere?
Non, inquam, arbitror.
[22] Est igitur summum, inquit, bonum, quod regit cuncta fortiter suaviterque disponit.
[23] Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea, quae conclusa est, summa rationum, verum multo magis haec ipsa, quibus uteris, verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat.
S. 110 [24] Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. [25] Sed visne rationes ipsas invicem collidamus? Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam veritatis scintilla dissiliat.
Tuo, inquam, arbitratu.
[26] Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit.
Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat.
[27] Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est, quod ille non possit.
Nihil, inquam.
[28] Num igitur deus facere malum potest?
Minime, inquam.
[29] Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille possit, qui nihil non potest.
[30] Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem, qua egrediari,s introeas, nunc vero, quo introieris, egrediare, an mirabilem quendam divinae simplicitatis orbem complicas? [31] Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare. [32] Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore, nisi qui pariter deus esset, quasi munusculum dabas. [33] Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas, quod ab omni rerum natura peteretur. [34] Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas volentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. [35] Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.
[36] Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. [37] Ea est enim divinae forma substantiae, ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait: Πάτοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκωι rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat. [38] Quodsi rationes quoque non extra petitas, sed intra rei, quam tractabamus, ambitum collocatas agitavimus, nihil est, quod admirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos, de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones.
Felix, qui potuit boni
Fontem visere lucidum,
Felix, qui potuit gravis
S. 112 Terrae solvere vincula.
Quondam funera coniugis
Vates Threicius gemens
Postquam flebilibus modis
Silvas currere, mobiles
Amnes stare coegerat
Iunxitque intrepidum latus
Saevis cerva leonibus
Nec visum timuit lepus
Iam cantu placidum canem,
Cum flagrantior intima
Fervor pectoris ureret
Nec, qui cuncta subegerant,
Mulcerent dominum modi,
Immites superos querens
Infernas adiit domos.
Illic blanda sonantibus
Chordis carmina temperans,
Quidquid praecipuis deae
Matris fontibus hauserat,
Quod luctus dabat impotens,
Quod luctum geminans amor,
Deflet Taenara commovens
Et dulci veniam prece
Umbrarum dominos rogat.
Stupet tergeminus novo
Captus carmine ianitor,
Quae sontes agitant metu,
Ultrices scelerum deae,
Iam maestae lacrimis madent.
Non Ixionium caput
Velox praecipitat rota,
Et longa site perditus
Spernit flumina Tantalus.
Vultur, dum satur est modis,
Non traxit Tityi iecur.
Tandem «Vincimur» arbiter
Umbrarum miserans ait:
«Donamus comitem viro
Emptam carmine coniugem.
Sed lex dona coerceat,
S. 114 Ne, dum Tartara liquerit,
Fas sit lumina flectere.»
Quis legem det amantibus?
Maior lex amor est sibi.
Heu, noctis prope terminos
Orpheus Eurydicen suam
Vidit, perdidit, occidit.
Vos haec fabula respicit,
Quicumque in superum diem
Mentem ducere quaeritis.
Nam qui Tartareum in specus
Victus lumina flexerit,
Quicquid praecipuum trahit,
Perdit, dum videt inferos.