I.
S. 116 [1] Haec cum Philosophia dignitate vultus et oris gravitate servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et: [2] O, inquam, veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione divina tum tuis rationibus invicta patuerunt, eaque mihi, etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. [3] Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint vel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione, profecto consideras. [4] At huic aliud maius adiungitur; nam imperante florenteque nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. [5] Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.
[6] Tum illa: Et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti velut patrisfamilias dispositissima domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent. [7] Sed non ita est; nam si ea, quae paulo ante conclusa sunt, inconvulsa servantur, ipso, de cuius nunc regno loquimur, auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse vitia nec sine praemio virtutes, bonis felicia, malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. [8] Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit, agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere necessarium puto, viam tibi, quae te domum revehat, ostendam. [9] Pennas etiam tuae menti, quibus se in altum tollere possit, adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.
S. 118 Sunt etenim pennae volucres mihi,
Quae celsa conscendant poli.
Quas sibi cum velox mens induit,
Terras perosa despicit,
Aeris immensi superat globum
Nubesque postergum videt,
Quique agili motu calet aetheris,
Transcendit ignis verticem,
Donec in astriferas surgat domos
Phoeboque coniungat vias
Aut comitetur iter gelidi senis
Miles corusci sideris
Vel quocumque micans nox pingitur,
Recurrat astri circulum.
Atque ubi iam exhausti fuerit satis,
Polum relinquat extimum
Dorsaque velocis premat aetheris
Compos verendi luminis.
Hic regum sceptrum dominus tenet
Orbisque habenas temperat
Et volucrem currum stabilis regit
Rerum coruscus arbiter.
Huc te si reducem referat via,
Quam nunc requiris immemor:
Haec, dices, memini, patria est mihi,
Hinc ortus, hic sistam gradum.
Quodsi terrarum placeat tibi
Noctem relictam visere,
Quos miseri torvos populi timent,
Cernes tyrannos exsules.