• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Laktanz (250-325) De mortibus persecutorum

14.

[1] Sed Caesar non contentus est edicti legibus; aliter Diocletianum aggredi parat. [2] Nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impelleret, occultis ministris palatio subiecit incendium, et cum pars quaedam conflagrasset, Christiani arguebantur velut hostes publici et [cum] ingenti invidia simul cum palatio Christianorum nomen ardebat: illos consilio cum eunuchis habito de extinguendis principibus cogitasse, duos imperatores domi suae paene vivos esse combustos. [3] Diocletianus vero, qui semper se volebat videri astutum et intellegentem, nihil potuit suspicari, sed ira inflammatus excarnificari omnes suos protinus praecepit. [4] Sedebat ipse atque innocentes igne torrebat; item iudices universi, omnes denique qui erant in palatio magistri data potestate torquebant. [5] Erant certantes quis prior aliquid inveniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. Aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare. [6] Sed quindecim diebus interiectis aliud rursus incendium molitus est, sed celerius animadversum, nec tamen auctor apparuit. [7] Tunc Caesar medio hiemis profectione parata prorupit eodem die, contestans fugere se, ne vivus arderet.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De mortibus persecutorum
Übersetzungen dieses Werks
De la mort des persécuteurs de l'église vergleichen
Of the Manner in Which the Persecutors Died vergleichen
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung