• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Laktanz (250-325) De mortibus persecutorum

38.

[1] Illud vero capitale et supra omnes qui fuerunt, corrumpendi cupiditas! Quid dicam nescio nisi caecam et effrenatam, et tamen his verbis exprimi res pro indignatione sua non potest: vicit officium linguae sceleris magnitudo. [2] Eunuchi leones scrutabantur omnia. Ubicumque liberalior facies erat, secedendum patribus ac maritis fuit. Detrahebantur nobilibus feminis vestes itemque virginibus et per singulos artus inspiciebantur, ne qua pars corporis regio cubili esset indigna. Si qua detractaverat, in aqua necabatur, tamquam maiestatis crimen esset sub illo adultero pudicitia. [3] Aliqui constupratis uxoribus, quas ob castitatem ac fidem carissimas habebant, cum dolorem ferre non possent, se ipsos etiam necaverunt. Sub hoc monstro pudicitiae integritas nulla, nisi ubi barbaram libidinem deformitas insignis arcebat. [4] Postremo hunc iam induxerat morem, ut nemo uxorem sine permissu eius duceret, ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset. [5] Ingenuas virgines imminutas servis suis donabat uxores. Sed et comites eius sub tali principe imitabantur s‹tupra et hospit›um suorum cubilia impune violabant: quis enim vindicaret? Mediocrium filias, ut cuique libuerat, rapiebat. Primariae, quae rapi non poterant, in beneficiis petebantur, nec recu sare licebat subscribente imperatore, quin aut pereundum esset aut habendus gener aliquis bar barus. [6] Nam fere nullus stipator in latere ei nisi ex gente eorum qui a Gothis tempore vicennali um terris suis pulsi Maximiano se tradiderant malo generis humani, ut illi barbarum servitutem fugientes in Romanos dominarentur. [7] His satellitibus et protectoribus cinctus Orientem ludibrio habuit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De mortibus persecutorum
Übersetzungen dieses Werks
De la mort des persécuteurs de l'église vergleichen
Of the Manner in Which the Persecutors Died vergleichen
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung