• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae Summa theologiae
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 149

Articulus 4

IIª-IIae, q. 149 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sobrietas magis requiratur in maioribus personis. Senectus enim excellentiam quandam homini praestat, unde et senibus reverentia et honor debetur, secundum illud Levit. XIX, coram cano capite consurge, et honora personam senis. Sed apostolus specialiter senes dicit esse ad sobrietatem exhortandos, secundum illud Tit. II, senes, ut sobrii sint. Ergo sobrietas maxime requiritur in excellentioribus personis.

IIª-IIae, q. 149 a. 4 arg. 2

Praeterea, episcopus in Ecclesia excellentissimum gradum habet. Cui per apostolum indicitur sobrietas, secundum illud I ad Tim. III, oportet episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, et cetera. Ergo sobrietas maxime requiritur in personis excellentibus.

IIª-IIae, q. 149 a. 4 arg. 3

Praeterea, sobrietas importat abstinentiam a vino. Sed vinum interdicitur regibus, qui tenent summum locum in rebus humanis, conceditur autem his qui sunt in statu deiectionis, secundum illud Prov. XXXI, noli regibus dare vinum; et postea subdit, date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro animo sunt. Ergo sobrietas magis requiritur in excellentioribus personis.

IIª-IIae, q. 149 a. 4 s. c.

Sed contra est quod apostolus, I ad Tim. III, dicit, mulieres similiter pudicas, sobrias, et cetera. Et Tit. II dicitur, iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.

IIª-IIae, q. 149 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod virtus habet habitudinem ad duo, uno quidem modo, ad contraria vitia quae excludit, et concupiscentias quas refrenat; alio modo, ad finem in quem perducit. Sic igitur aliqua virtus magis requiritur in aliquibus duplici ratione. Uno modo, quia in eis est maior pronitas ad concupiscentias quas oportet per virtutem refrenari, et ad vitia quae per virtutem tolluntur. Et secundum hoc, sobrietas maxime requiritur in iuvenibus et mulieribus, quia in iuvenibus viget concupiscentia delectabilis, propter fervorem aetatis; in mulieribus autem non est sufficiens robur mentis ad hoc quod concupiscentiis resistant unde, secundum maximum Valerium, mulieres apud Romanos antiquitus non bibebant vinum. Alio vero modo sobrietas magis requiritur in aliquibus utpote magis necessaria ad propriam operationem ipsorum. Vinum autem immoderate sumptum praecipue impedit usum rationis. Et ideo senibus, in quibus ratio debet vigere ad aliorum eruditionem; et episcopis, seu quibuslibet Ecclesiae ministris, qui mente devota debent spiritualibus officiis insistere; et regibus, qui per sapientiam debent populum subditum gubernare, specialiter sobrietas indicitur.

IIª-IIae, q. 149 a. 4 ad arg.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung