• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De paenitentia De Paenitentia

XII.

[1] Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubites. [2] Quid illum thesaurum ignis aeterni existimamus, cum fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die sperent? [3] Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus feti et, — quod nobis iudicii perpetuitatem probat —, cum dissiliant, cum devorentur, numquam tamen finiuntur! [4] Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exemplaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitatoria iacula consentiet?

[5] Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salutem tuam deseris, cur cessas adgredi quod scias mederi tibi? [6] Mutae quidem animae et inrationabiles medicinas sibi divinitus adtributas in tempore agnoscunt: cervus sagitta transfixus, ut ferrum et inrevocabiles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamnum edendam; hirundo si excaecauerit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia: [7] peccator restituendo sibi institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino immolarat septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum efferatione et capilli incuria horrorem aquilinum praeferente. Pro malae tractationis felicitatem! quem homines perhorrebant, deus recipiebat. [8] Contra autem Aegyptius imperator qui populum dei aliquando adflictum, diu domino suo denegatum persecutus [in] proelio inruit, post tot documenta plagarum discidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit: paenitentiam enim et ministerium eius, exomologesin, abiecerat!

[9] Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim nec ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam exomologesi restitutus in paradisum suum non tacet!

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Paenitentia
Translations of this Work
De la pénitence Compare
On Repentance Compare
Über die Busse (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Repentance

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy