• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XXXIX.

[1] Sit nunc definitiua, sicut rectius tibi uidetur, per demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis, 'ut quae fabricatur,' inquis, 'a deo,' quia et conuertibilis et demutabilis et dispartibilis ---- 'Demutationes enim eius,' inquis, 'dispartibilem eam ostendunt' ----: et hic a lineis tuis excidisti quibus circa personam dei usus es praescribes deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes uenire non posset qui sit[a] aeternus et manens in aeuum ac per hoc immutabilis et indiuisibilis. Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus; in aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et uires et leges et condiciones aeternitatis. [2] Aeque cum dicis: 'Partes autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur,' utique eas partes intellegi uis quae ex illa prolatae sunt, quae hodie uidentur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando que hodie uidentur aliter habeant quam pristina fuerunt?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy