• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

23

[1] singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma Horo signante lineam extremam; inferius illum metatur medietatem Achamoth filium calcans; subest enim Demiurgus in hebdomade sua; [2] magis diabolus in isto nobiscum convenit mundo coelementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium iudicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset — sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. [3] his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originaiem Sophiae passionem quia nondum ediderunt ego argumentabor motiunculis eius excussam; credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy