• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

39

[1] de ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur: hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem constitisse contendunt quos Sermo et Vita protulerunt. inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli. isti ex duodecim potius ex Hominis et Ecclesiae fetu ideoque Filium Hominis avite pronuntiatum. alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae conversitati provisis confictum et inde paternae appellationis heredem. [2] sunt qui Filium Hominis non aliunde conceperint dicendum quam quia ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse se praesumpserit, ut quid amplius speres de dius dei fide cui nunc adaequaris. talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. atque ita insolescentes doctrinae Valentinianorum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy