• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Scorpiace

XI.

[1] Eadem igitur forma cetera quoque ad martyrii statum pertinere defendimus. Qui pluris, inquit, fecerit etiam animam suam quam me, non est me dignus, id est qui maluerit uiuere me negando quam mori confitendo, et, qui animam suam inuenerit, perdet illam, qui uero perdiderit mei causa, inueniet illam. [2] Perinde enim inuenit eam qui negat lucri faciendo uitam, ut perdet in gehennam qui se putat negando lucri facere eam. Perdet autem eam ad praeSens qui confessus occiditur, sed et inuenturus eam in uitam aeternam. [3] Ipsi denique praesides cum cohortantur negationi, serua animam tuam! Dicunt, et, noli animam tuam perdere! Quomodo loqueretur Christus, nisi quomodo tractaretur Christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal, famulos suos instruit, Spiritum sanctum responsurum repromittit, et cum in carcere fratrem uult uisitari, confessoris imperat curam, et cum deum uindictam facturum electorum suorum affirmat, passiones consolatur illorum, etiam in parabola seminis post cespitem arefacti persecutionum figurat ardorem. [4] Haec si non ita accipiuntur, quemadmodum pronuntiantur, sine dubio praeter quam sonant sapiunt, et aliud in uocibus erit, aliud in sensibus, ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcumque igitur conceperint uentum argumentationis scorpii isti, quocunque se acumine inpegerint, una iam linea est, ad ipsas res prouocabuntur, an secundum scripturas transigantur. [5] Siquidem tunc aliud significabitur in scripturis, si non id ipsum reperiatur in rebus. Quod enim scriptum est, hoc euenire oportebit. Porro tunc eueniet quod est scriptum, si non aliter eueniet. Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus nominis causa, quomodo et scriptum est, et tradimur etiam a proximis, quomodo et scriptum est, et perducimur ad potestates et interrogamur et torquemur et confitemur et trucidamur, quomodo et scriptum est. Sic dominus edixit. [6] Si aliter edixit haec, cur non aliter eueniunt quae edixit, id est quemadmodum edixit? Atquin non aliter eueniunt quam edixit; ergo sicut eueniunt, ita edixit et sicut edixit, ita eueniunt. Nam nec licuisset aliter euenire quam edixit nec ipse aliter edixisset quam euenire uoluisset. [7] Ita non aliud significabunt scripturae istae quam in rebus recognoscimus: aut, si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo haec quae aguntur praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur et non haec quae aguntur. At nunc quia ipsa sunt in rebus quae in uocibus aliter dicta creduntur, quid fieret, si aliter facta inuenirentur? [8] Sed haec erit peruersitas fidei, probata non credere, non probata praesumere. Cui peruersitati illud quoque opponam, ut, si haec, quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, alia quoque non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur excludi, siquidem aliud in uocibus, aliud in rebus est, et relinquitur nec praedicata uideri, cum euenerint, si aliter praedicantur, quam euenire habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata quomodo eueniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata sunt credendo ea quae nec praedicata sunt credunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Scorpiace
Translations of this Work
Arznei gegen Skorpionstich (BKV) Compare
Le scorpiâque, antidote contre la morsure des scorpions Compare
Scorpiace Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy