• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De Idololatria

XVI.

[1] Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum autem periculum obseruari de flatu idololatriae, quae interuenit. [2] Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro. Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Togauero etiam appellatione uirilis est. [3] Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum sibi licet. [4] Vtinam quidem nec uidere possimus quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliaue opera in eiusmodi fungar. [5] Si propter sacrificium uocatus adsistam, ero particeps idololatriae : si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Idololatria
Translations of this Work
De l'idolatrie Compare
On Idolatry Compare
Über den Götzendienst (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Idolatry

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy