• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT XII. Quaestiones Evangeliorum, libri duo.

Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio secundum Matthaeum, et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae, in alterum istae redactae sunt. Titulus operis hujus est: Quaestiones Evangeliorum. Sed quare illa sola de supradictis evangelicis Libris exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et quae ista sint, prologus meus, adjunctis atque annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut [Col. 0635] quisque legere quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat. In primo ergo libro 1, in eo quod positum est, Dominum seorsum duobus discipulis suam retulisse passionem 2, mendositas codicis nos fefellit: nam duodecim scriptum est; non, duobus. In secundo libro volens exponere quomodo duos patres potuerit habere Joseph, cujus conjux dicta est virgo Maria; illud quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret 3, ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur, nomen defuncti Lex eum jubebat accipere 4: non est verum. Nomen enim defuncti quod dictum est, ad hoc Lex valere praecepit, ut ejus filius diceretur; non ut hoc quod ille vocaretur. Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.


  1. Quaest. 27  ↩

  2. Matth. XX, 17  ↩

  3. Deut. XXV, 5  ↩

  4. Quaest. 5 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy