• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De beata vita (PL)
CAPUT IV.

28.

Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. Haec est enim contraria sapientiae, et ita contraria ut mors vitae, ut beata vita miserae; hoc est, sine aliquo medio. Nam ut omnis non beatus homo miser est, omnisque homo non mortuus vivit; sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. Ex quo et illud jam licet videre, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. Quo fit ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque iis quae bona putabat, nihil omnino metuisset. Esset enim non fortitudinis excubiis, sed mentis sopore securior, et altiore stultitia demersus miser. At si omnis qui caret sapientia magnam patitur egestatem, omnisque compos sapientiae nihilo eget, sequitur ut stultitia sit egestas. Ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. Ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse convincitur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De beata vita (PL)
Translations of this Work
De la vie bienheureuse Compare
Vom glücklichen Leben (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy