• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXXIII.

76.

Jamvero in ipsa visione atque contemplatione veritatis, qui septimus atque ultimus animae gradus est; neque jam gradus, sed quaedam mansio, quo illis gradibus pervenitur; quae sint gaudia, quae perfructio summi et veri boni, cujus serenitatis atque aeternitatis afflatus, quid ego dicam? Dixerunt haec quantum dicenda esse judicaverunt, magnae quaedam et incomparabiles animae, quas etiam vidisse ac videre ista credimus. Illud plane ego nunc audeo tibi dicere, nos si cursum quem nobis Deus imperat, et quem tenendum suscepimus, constantissime tenuerimus, perventuros per Virtutem Dei atque Sapientiam ad summam illam causam, vel summum auctorem, vel summum principium rerum omnium, vel si quo alio modo res tanta congruentius appellari potest: quo intellecto, vere videbimus quam sint omnia sub sole vanitas vanitantium 1. Vanitas enim est fallacia, vanitantes autem vel falsi, vel fallentes, vel utrique [Col. 1077] intelliguntur. Licet tamen dignoscere quantum inter haec, et ea quae vere sunt, distet; et quemadmodum tamen etiam ista omnia Deo auctore creata sint, et in illorum comparatione nulla sint; per se autem considerata, mira atque pulchra. Tunc agnoscemus quam vera nobis credenda imperata sint, quamque optime ac saluberrime apud matrem Ecclesiam nutriti fuerimus, quaeve sit utilitas lactis illius quod apostolus Paulus parvulis se potum dedisse praedicavit 2: quod alimentum accipere cum quis matre nutritur, utilissimum est; cum jam grandis est, pudendum: respuere cum opus est, miserandum; reprehendere aliquando aut odisse, sceleris et impietatis: tractare autem ac dispensare commode, laudis et charitatis plenissimum est. Videbimus etiam naturae hujus corporeae tantas commutationes et vicissitudines, dum divinis legibus servit, ut etiam ipsam resurrectionem carnis, quae partim tardius, partim omnino non creditur, ita certam teneamus, ut certius nobis non sit, solem, cum occiderit, oriturum. Jam vero eos qui ad exemplum salutis nostrae ac primitias, a Filio Dei potentissimo, aeterno, incommutabili susceptum hominem, eumdemque natum esse de virgine, caeteraque hujus historiae miracula irrident, sic contemnemus, tanquam eos pueros, qui cum pictorem propositis tabulis, quas intueatur, pingentem viderint; non putent posse hominem pingi, nisi aliam picturam, qui pingit aspexerit. Tanta autem in contemplanda veritate voluptas est, quantacumque ex parte eam quisque contemplari potest, tanta puritas, tanta sinceritas, tam indubitanda rerum fides, ut neque quidquam praeterea scisse se aliquando aliquis putet, cum sibi scire videbatur; et quo minus impediatur anima toti tota inhaerere veritati, mors quae antea metuebatur, id est ab hoc corpore omnimoda fuga et elapsio, pro summo munere desideretur.


  1. Eccle. I, 2  ↩

  2. I Cor. III, 2 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De quantitate animae (PL)
Translations of this Work
De la grandeur de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy