• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT V.

8.

A. Dic mihi, quaeso te, utrum ea quae appellatur memoria, non tibi nomen inane videatur. E. Cui hoc videri potest? A. Animae hanc esse arbitraris, an corporis? E. Et hinc dubitare ridiculum est. Quid enim? exanime corpus meminisse aliquid credi, aut intelligi potest? A. Meministine tandem urbis Mediolanensis? E. Valde memini. A. Nunc ergo quia ejus facta mentio est, recordaris quanta et qualis sit? E. Recordor sane, ac nihil recentius atque integrius? A. Nunc ergo cum oculis eam non videas, animo vides. E. Ita est. A. Meministi, credo etiam, quarto spatio terrarum nunc a nobis longe absit. E. Ita et hoc memini. A. Vides itaque animo etiam ipsam locorum distantiam. E. Video. A. Cum igitur anima tua hic sit ubi corpus, nec ultra spatium ejus porrigatur, ut superior ratio demonstrabat, unde fit ut illa omnia videat? E. Per memoriam hoc fieri puto, non quod illis locis sit praesens, A. Imagines ergo illorum locorum memoria continentur. E. Ita sentio: nam et quid ibi nunc agatur ignoro; quod utique non ignorarem, si animus meus usque ad ea loca porrigeretur, praesentiaque sentiret. A. Verum mihi videris dicere: sed certe istae imagines corporum sunt. E. Ita necesse est: non enim aliud sunt urbes terraeque, quam corpora.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De quantitate animae (PL)
Translations of this Work
De la grandeur de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy