• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT V.

9.

A. Nunquamne intuitus es parva specilla, aut nunquam in pupilla oculi alieni faciem tuam vidisti? E. Imo saepe. A. Cur multo brevior quam est apparet? E. Quid enim velles aliud quam ut pro modo speculi videretur? A. Necesse est ergo imagines corporum, si parva sunt corpora in quibus apparent, parvas apparere. E. Necesse omnino. A. Cur ergo, cum tam parvo spatio sit anima quam corpus est ejus, tam magnae in ea possunt exprimi imagines, ut et urbes, et latitudo terrarum, et quaeque alia ingentia apud se possit imaginari? Volo enim cogites paulo diligentius, quanta et quam multa memoria nostra contineat, quae utique anima continentur. Qui ergo fundus est, qui sinus, quae immensitas quae possit haec capere, cum et eam tantam quantum corpus est superior ratio docuisse videatur? E. Non invenio quid respondeam, nec satis explicare possum, quantum me ista moveant: et multum me ipse derideo, qui superiori rationi tam cito consenseram, ut ex isto corporis modo quanta sit anima terminarem. A. Non ergo jam tibi tale aliquid videtur, qualis ventus est? E. Nullo modo: nam etiamsi aer iste cujus quasi fluctum ventum esse probabiliter creditur, universum istum mundum possit implere, innumerabiles tales tantosque mundos secum anima imaginari potest, quas imagines quo spatio contineat suspicari non possum. A. Vide ergo ne melius sit eam credere, ut superius dixeram, nec longam, nec latam, nec altam, sicut mihi de justitia concesseras. E. Facile assentirem, nisi me plus conturbaret, quo rursum pacto tantorum spatiorum imagines innumerabiles nulla sua et [Col. 1041] longitudine, et latitudine, et altitudine capere possit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De quantitate animae (PL)
Translations of this Work
De la grandeur de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy