19.
A. Vides certe etiam quantum valeat. Nam ab ipso incipit linea, ipso terminatur; figuram rectis lineis nullam videmus fieri posse, nisi ipso angulus claudatur; deinde undecumque secari linea potest, per ipsum secatur, cum ipsum omnino nullam in se admittat sectionem; nulla linea lineae, nisi per ipsum copulatur. Postremo cum caeteris planis figuris (nam de altitudine adhuc nihil diximus) eam praeponendam ratio demonstraverit quae circulo clauditur, propter summam aequalitatem; quae alia ipsius aequalitatis moderatio est, quam punctum in medio constitutum? Multa de hujus potentia dici possunt, sed adhibeo modum, et tibi ipsi cogitanda plura permitto. E. Sane ut videtur; non enim me requirere pigebit, si quid fuerit obscurius: cerno autem mediocriter, ut puto, magnam hujus signi esse potentiam.