• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT IV. *An signa signis monstrentur.*

10.

Aug. Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id quod significatur? Ad. Jam hoc supra concessi de omnibus signis et significabilibus. Aug. Num omnia signa tibi videntur aliud significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal, nullo modo idem significat quod est ipsum? Ad. Non sane: nam cum dicimus, Signum, non solum signa caetera [Col. 1201] quaecumque sunt, sed etiam seipsum significat; est enim verbum, et utique omnia verba signa sunt. Aug. Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne quod cum aliquo significatu articulata voce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur. Ad. Ita est. Aug. Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generum nomina significat, et ipsum nomen generis neutri nomen est. An, si ex te quaererem quae pars orationis nomen, posses mihi respondere recte, nisi, nomen? Ad. Verum dicis. Aug. Sunt ergo signa quae inter alia quae significant, et seipsa significent. Ad. Sunt. Aug. Num tale tibi videtur hoc quadrisyllabum signum, cum dicimus, Conjunctio? Ad. Nullo modo: nam ea quae significat, non sunt nomina; hoc autem nomen est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy