• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT V. *Signa mutua.*

11.

Aug. Bene attendisti: nunc illud vide, utrum inveniantur signa quae se invicem significent, ut quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur: non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus, Conjunctio, et illa quae ab hoc significantur, cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam, et similia; nam haec illo uno significantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabum significatur. Ad. Video, et quaenam signa sint se invicem significantia, cupio cognoscere. Aug. Tu ergo nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba nos dicere? Ad. Scio. Aug. Quid? illud nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo nomina nos dicere? Ad. Id quoque scio. Aug. Scis igitur tam nomen verbo, quam etiam verbum nomine significari. Ad. Assentior. Aug. Potesne dicere, excepto eo quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant? Ad. Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus; unde omne nomen, et ipsum cum dicimus, Nomen, verbum est: at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus, Verbum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy