• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT VI. *Signa sui significativa.*

18.

Ad. Teneo, sed quaero quid dixeris, Cum etiam seipsa significant cum aliis partibus orationis. Aug. Nonne superior ratio docuit nos, omnes partes orationis, et nomina posse dici et vocabula, id est et nomine et vocabulo posse significari? Ad. Ita est. Aug. Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis expressum, si ex te quaeram quid appelles, nonne recte mihi respondebis, Nomen? Ad. Recte. Aug. Num ita se significat hoc signum quod quatuor syllabis enuntiamus cum dicimus, Conjunctio? Hoc enim nomen inter illa quae significat, numerari non potest. Ad. Recte accipio. Aug. Id est quod dictum est nomen seipsum significare cum aliis quae significat; quod etiam de vocabulo licet per teipsum intelligas. Ad. Jam facile est: sed illud mihi nunc venit in mentem, nomen et generaliter et specialiter dici; vocabulum autem inter octo partes orationis non accipi: quare hoc quoque inter se praeter diversum sonum differre arbitror. Aug. Quid? nomen et ὄνομα distare inter se aliquid putas praeter sonum, quo etiam linguae discernuntur latina atque graeca? Ad. Hic vero nihil aliud intelligo. Aug. Perventum est ergo ad ea signa quae et seipsa significent, et aliud ab alio invicem significetur, et quidquid ab uno hoc et ab alio; et nihil praeter sonum inter se differant: nam hoc quartum modo invenimus; tria enim superiora, et de nomine et verbo intelliguntur. Ad. Omnino perventum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy