• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Praxean

CAP. 17.

[1] Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam filium in patris, dicente ipso domino, Ego veni in patris mei nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura, Benedictus qui venit in nomine domini - utique filius in patris nomine.

[2] et nomen patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est. quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium compatisse, et in his filium venisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse.

[3] Omnia, inquit, patris mea sunt : cur non et nomina? cum ergo legis Deum omnipotentem et Altissimum et Deum virtutum et Regem Israelis et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur suo iure Deus qua sermo Dei omnipotentis quaque omnium accepit potestatem, Altissimus qua dextera dei exaltatus sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus virtutum quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex Israelis quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est quoniam multi filii dicuntur et non sunt.

[4] si autem volunt et Christi nomen patris esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt, Ego dominus qui est et qui fuit et venit, omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio convenire: quasi qui venturus sit omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Praxean
Translations of this Work
Against Praxeas Compare
Contre Praxéas Compare
Gegen Praxeas. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Appendix - Against Praxeas

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy