• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De virginibus velandis De Virginibus Velandis

XIV.

[1] Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est: 'Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus?' Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam an ecclesia virgines ornant deo sive commendant? [2] Confessus est igitur gloriam esse in causa; porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina; aemulatio enim illarum, non religio producit. [3] Aliquando et ipse venter deus earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt; prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae dum , non latent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitantes, quantum honoris habuerunt. [4] Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite esse et tunc iam alieno ambulat habitu [id est quem sibi vindicat virginitas; permanet nihilo minus in habitu vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur].

[5] Et consci[enti]ae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire; sed aemulator deus et dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non reveletur, plerasque etiam in conspectum deducit. [6] Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? [7] Dicam, licet nolim: difficile mulier semel fit, quae timet fieri quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus, quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros duxerit debellatos aliquamdiu a matribus. [8] Facillime semper eoncipiunt et felicissime pariunt huius modi virgines et quidem simillimos patribus. [9] Haec admittit flagitia coacta et invitata virginitas. [10] Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica: patitur aliquid, quod virginis non sit, studium placendi, utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor feritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginibus Velandis
Translations of this Work
Du voile des vierges Compare
On the Veiling of Virgins Compare
Über die Verschleierung der Jungfrauen. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On the Veiling of Virgins

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy