• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De virginibus velandis De Virginibus Velandis

XVI.

[1] In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest vel qui diversae sententiae color? [2] Dei est scriptura, dei est natura, dei est disciplina; quicquid contrarium est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta est et de cuius testimonio scriptura incerta non potest esse; si de natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. [3] Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura et natura et disciplina, quod ratum deo inveneris, sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari. [4] Superest etiam, ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te, sive mater sive soror sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput, si mater, propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres: omnes in te aetates periclitantur. [5] Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid ex his, quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem; [6] Quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem: Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginibus Velandis
Translations of this Work
Du voile des vierges Compare
On the Veiling of Virgins Compare
Über die Verschleierung der Jungfrauen. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On the Veiling of Virgins

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy