1.
2. Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: " Accipite et comedite, hoc est corpus meum ". Hoc et Marcus Lucasque commemorant. Quod enim Lucas de calice bis commemoravit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit praeoccupavit, ut solet, illud vero quodordine suo posuit non commemoraverat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Ioannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur. Nunc vero cum Dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significaverat per testimonium Scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem venit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me ". Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Ioannes subnectit, ad invicem discipuli haesitantes, de quo diceret . Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: " Numquid ego ? ". At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. In his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subiungit: Respondens autemIudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ", ait illi: " Tu dixisti ". Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intellegi tamquam: " Non ego dixi ", potuit etiam hoc sic dici a Iuda, et a Domino responderi, ut non omnes adverterent.
1. 3. Deinde sequitur Matthaeus et inserit misterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit, verumtamen vae illi homini, per quem tradetur! Hic iam intellegendum est illud consequi, quod Ioannes narrat isti autem praetermiserunt, sicut Ioannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus quod a Luca positum est: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Ioannem: Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus; innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: " Quis est de quo dicit? ". Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ". Respondit Iesus: " Ille cui ego intinctum panem porrexero ". Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. Et post buccellam tunc introiit in illum satanas.
1. 4. Hic videndum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanam in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipsi Ioannes repugnare videatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: Et cena facta, cum iam diabolus immisisset in cor, ut traderet eum Iudas. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? Sed nunc intellegere debemus a diabolo Iudam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant Spiritum Sanctum, quando eis post resurrectionem insufflavit dicens: Accipite Spiritum Sanctum, postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt. Post buccellam ergo tunc introivit in eum satanas: Et, sicut contextim Ioannes ipse commemorat, dicit ei Iesus: " Quod facis, fac citius ". Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret ". Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo dixisset, dicit Iesus: " Nunc clarificatus est Filiushominis et Deus clarificatus est in eo. Et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum ".