35.
53. Quapropter, cum sit ipse Christi Sapientia Dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales sive angelorum sive hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum Sanctum, per quem caritas in cordibusnostris diffunditur, inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est, consultum est divina providentia mortalibus, quorum temporalis vita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad unitatem personae suae homine assumpto, in quo temporaliter nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex vita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc,cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum vocant, sic ait: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides. Ut ergo ab imis ad summa revocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid mediumreducuntur, ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et hominem mortalem Deus et homo, reconcilians hominem Deo, manens id quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis.
35. 54. Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam revelabatur, posteris eorum per Evangelium praedicatur. Oportebat enim, ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde qui Prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem quem assumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. Itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit; quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enimille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium et in diversis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. Quamobrem illa potius iam videamus qualia sint quae putant evangelistas sibimet scripsisse contraria (quod parum intellegentibus videri potest), ut his quaestionibus dissolutis ex hoc quoque appareat illius capitis membra non solum idem sentiendo, verum etiam convenientia scribendo, in corporis ipsius unitate germanam servasse concordiam.