• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Apologeticum

XLV.

[1] Nos ergo soli innocentes. Quid mirum, si necesse est? Enimvero necesse est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam. [2] Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas ad exigendum; tam illa falli facilis quam ista contemni. [3] Atque adeo quid plenius, dicere: Non occides, an docere: Ne irascaris quidem? Quid perfectius, prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius, de maleficio, an et de maliloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere, an nec vicem iniuriae sinere? [4] Dum tamen sciatis ipsas leges quoque vestras quae videntur ad innocentiam pergere de divina lege, ut antiquiore forma, mutuatas. Diximus iam de Moysi aetate.

[5] Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat et plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate deliquenti? [6] Recogitate ea etiam pro brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri. Sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum. [7] Enimvero nos qui sub deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus merito, soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus non diuturni, verum sempiterni, eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Apologeticum
Translations of this Work
Apologetikum (BKV) Compare
Apologétique Compare
The Apology Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Apology

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy