• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput XVII: An, si Iouis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.

An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat atque illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit ueniat et in eorum parte considat? hoc uere dicitur non de illo Ioue, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed de illo uero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae nulla substantia est, sed angelum suum et faciat uincere quem uoluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum non potest. nam si uictoria dea est, cur non deus est et triumphus, et uictoriae iungitur uel maritus uel frater uel filius? talia quippe isti de dis opinati sunt, qualia si poetae fingerent atque a nobis exagitarentur, responderent isti ridenda esse figmenta poetarum, non ueris adtribuenda numinibus; et tamen se ipsi non ridebant, cum talia deliramenta non apud poetas legebant, sed in templis colebant. Iouem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo supplicarent. non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere uoluntatem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy