• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput XX: De Virtute et Fide, quas pagani templis et sacris honorauerunt praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerint, si recte aliis diuinitas tribuebatur.

Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset, multis fuerat praeferenda. et nunc quia dea non est, sed donum dei est, ipsa ab illo inpetretur, a quo solo dari potest, et omnis falsorum deorum turba uanescet. sed cur et Fides dea credita est et accepit etiam ipsa templum et altare? quam quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. unde autem sciunt illi quid sit fides, cuius primum et maximum officium est, ut in uerum credatur deum? sed cur non suffecerat et Virtus? nonne ibi est et Fides? quandoquidem uirtutem in quattuor species distribuendam esse uiderunt, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam; et quoniam et istae singulae species suas habent, in partibus iustitiae fides est maximumque locum apud nos habet, quicumque scimus quid sit, quod iustus ex fide uiuit. sed illos miror adpetitores multitudinis deorum, si fides dea est, quare aliis tam multis deabus iniuriam fecerint praetermittendo eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? cur temperantia dea esse non meruit, cum eius nomine nonnulli Romani principes non paruam gloriam conpararint? cur denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio, cum dexteram porrexit in flammas; quae adfuit Curtio, cum se pro patria in abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio patri et Decio filio, cum pro exercitu se uouerunt? si tamen his omnibus uera inerat fortitudo, unde modo non agitur. quare prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? an quia in nomine generali ipsius uirtutis omnes coluntur? sic ergo posset et unus deus coli, cuius partes ceteri di putantur. sed in illa una uirtute et fides est et pudicitia, quae tamen extra in aedibus propriis altaria meruerunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy