• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber I

Caput XIV: De captiuitate sanctorum, quibus numquam diuina solacia defuerunt.

Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt, hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi deum suum non inuenerunt. sunt in scripturis sanctis huius etiam cladis magna solacia. fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit Daniel, fuerunt alii prophetae; nec deus defuit consolator. sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit nec in uisceribus beluae. haec quoque illi, cum quibus agimus, malunt inridere quam credere, qui tamen in suis litteris credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad terras esse peruectum. uerum illud nostrum de Iona propheta incredibilius est. plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius quia potentius.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy