• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VII

Caput I: An cum in theologia ciuili deitatem non esse constiterit, in selectis dis eam inueniri posse credendum sit.

Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem - nam et hoc uerbo uti iam nostros non piget, ut de Graeco expressius transferant quod illi θεότης appellant - hanc ergo diuinitatem siue deitatem non esse in ea theologia, quam ciuilem uocant, quae a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata est, id est non perueniri ad aeternae uitae felicitatem talium deorum cultu, quales a ciuitatibus qualiterque colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absoluimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione expedienda ulterius desideret, non habebit. fieri enim potest, ut saltem deos selectos atque praecipuos, quos Varro uolumine conplexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter uitam beatam, quae nonnisi aeterna est, opinetur. qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus fortasse quam uerius: si di eliguntur ut bulbi, utique ceteri reprobi iudicantur. non hoc dico: uideo enim etiam ex selectis selegi aliquos ad aliquid maius atque praestantius, sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur in ecclesia, qui fiant praepositi, non utique ceteri reprobantur, cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. eliguntur in aedificio lapides angulares, non reprobatis ceteris, qui structurae partibus aliis deputantur. eliguntur uuae ad uescendum, nec reprobantur aliae, quas relinquimus ad bibendum. non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. quamobrem non ex hoc, quod di ex multis quidam selecti sunt, uel is qui scripsit uel eorum cultores uel di ipsi uituperandi sunt, sed aduertendum potius quinam isti sint et ad quam rem selecti uideantur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy