• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VII

Caput XII: Quod Iuppiter etiam Pecunia nuncupetur.

Quam uero eleganter rationem huius nominis reddiderunt. et Pecunia, inquiunt, uocatur, quod eius sunt omnia. o magnam rationem diuini nominis. immo uero ille, cuius sunt omnia, uilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur. ad omnia enim, quae caelo et terra continentur, quid est pecunia in omnibus omnino rebus, quae ab hominibus nomine pecuniae possidentur? sed nimirum hoc auaritia Ioui nomen inposuit, ut, quisquis amat pecuniam, non quemlibet deum, sed ipsum regem omnium sibi amare uideatur. longe autem aliud esset, si diuitiae uocaretur. aliud namque sunt diuitiae, aliud pecunia. nam dicimus diuites sapientes, iustos, bonos, quibus pecunia uel nulla uel parua est; magis enim sunt uirtutibus diuites, per quas eis etiam in ipsis corporalium rerum necessitatibus sat est quod adest: pauperes uero auaros, semper inhiantes et egentes; quamlibet enim magnas pecunias habere possunt, sed in earum quantacumque abundantia non egere non possunt. et deum ipsum uerum recte dicimus diuitem, non tamen pecunia, sed omnipotentia. dicuntur itaque et diuites pecuniosi; sed interius egeni, si cupidi: item dicuntur pauperes pecunia carentes; sed interius diuites, si sapientes. qualis ergo ista theologia debet esse sapienti, ubi rex deorum eius rei nomen accepit, quam nemo sapiens concupiuit? quanto enim facilius, si aliquid hac doctrina quod ad uitam pertineret aeternam salubriter disceretur, deus mundi rector non ab eis Pecunia, sed Sapientia uocaretur, cuius amor purgat a sordibus auaritiae, hoc est ab amore pecuniae.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy