• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VII

Caput XXXII: Quod sacramentum redemptionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diuersis significationibus praedicatum.

Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. deinde populus Hebraeus in unam quandam rempublicam, quae hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, per quosdam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta est. omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt, nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque conformant atque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae deo debetur et Graece proprie λατρεία dicitur, ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda confidimus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy