• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IX

Caput XX: De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.

Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si diuinos intueamur libros, aliquid adfert cognitione dignissimum. daemones enim dicuntur - quoniam uocabulum Graecum est - ob scientiam nominati. apostolus autem spiritu sancto locutus ait scientia inflat, caritas uero aedificat; quod recte aliter non intellegitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum caritas inest; sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi uentositatis extollere. est ergo in daemonibus scientia sine caritate, et ideo tam inflati, hoc est tam superbi sunt, ut honores diuinos et religionis seruitutem, quam uero deo deberi sciunt, sibi satis egerint exhiberi, et quantum possunt apud quos possunt adhuc agant. contra superbiam porro daemonum, qua pro meritis possidebatur genus humanum, dei humilitas, quae in Christo apparuit, quantam uirtutem habeat, animae hominum nesciunt inmunditia elationis inflatae, daemonibus similes, non scientia sed superbia.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy