• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput IV: Quod uni uero deo sacrificium debeatur.

Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. multa denique de cultu diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, siue humilitate nimia siue adulatione pestifera: ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et uenerandi, si autem multum eis additur, et adorandi: quis uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut putauit aut finxit? quam porro antiquus sit in sacrificando dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy