• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput VIII: De miraculis, quae deus ad conroborandam fidem piorum etiam per angelorum ministerium promissis suis adhibere dignatus est.

Nam nimis uetera si commemorem, longius quam satis est reuoluere uidebor, quae miracula facta sint adtestantia promissis dei, quibus ante annorum milia praecedit Abrahae, quod in semine eius omnes gentes benedictionem fuerant habiturae. quis enim non miretur eidem Abrahae filium peperisse coniugem sterilem eo tempore senectutis, quo parere nec fecunda iam posset, atque in eiusdem Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, eidemque Abrahae praedictum ab angelis caeleste incendium Sodomorum, quos angelos hominibus similes hospitio susceperat et per eos de prole uentura dei promissa tenuerat, ipsoque inminente iam incendio miram de Sodomis per eosdem angelos liberationem Loth filii fratris eius, cuius uxor in uia retro respiciens atque in salem repente conuersa magno admonuit sacramento neminem in uia liberationis suae praeterita desiderare debere? illa uero quae et quanta sunt, quae iam per Moysen pro populo dei de iugo seruitutis eruendo in Aegypto mirabiliter gesta sunt, ubi magi Pharaonis, hoc est regis Aegypti, qui populum illum dominatione deprimebat, ad hoc facere quaedam mira permissi sunt, ut mirabilius uincerentur illi enim faciebant ueneficiis et incantationibus magicis, quibus sunt mali angeli, hoc est daemones, dediti; Moyses autem tanto potentius, quanto iustius, nomine dei, qui fecit caelum et terram, seruientibus angelis eos facile superauit. denique in tertia plaga deficientibus magis decem plagae per Moysen magna mysteriorum dispositione conpletae sunt, quibus ad dei populum dimittendum Pharaonis et Aegyptiorum dura corda cesserunt. moxque paenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diuiso mari per siccum transeuntibus unda hinc atque hinc in sese redeunte cooperti et obpressi sunt. quid de illis miraculis dicam, quae, cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda diuinitate crebuerunt: aquas, quae bibi non poterant, misso in eas, sicut deus praeceperat, ligno amaritudine caruisse sitientesque satiasse; manna esurientibus uenisse de caelo et, cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid amplius quisque collegerat, exortis uermibus putruisse, ante diem uero sabbati duplum collectum, quia sabbato colligere non licebat, nulla putredine uiolatum; desiderantibus carne uesci, quae tanto populo nulla sufficere posse uidebatur, uolatilibus castra conpleta et cupiditatis ardorem fastidio satietatis extinctum; obuios hostes transitumque prohibentes atque proeliantes orante Moyse manibusque eius in figuram crucis extentis nullo Hebraeorum cadente prostratos; seditiosos in populo dei ac sese ab ordinata diuinitus societate diuidentes ad exemplum uisibile inuisibilis poenae uiuos terra dehiscente submersos; uirga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta fudisse; serpentum morsus mortiferos, poenam iustissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subueniretur adflicto, et mors morte destructa uelut crucifixae mortis similitudine signaretur? quem sanae serpentem propter facti memoriam reseruatum cum postea populus errans tamquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate deo seruiens cum magna pietatis laude contriuit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy