• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XV: De ministerio sanctorum angelorum, quo prouidentiae dei seruiunt.

Sic itaque diuinae prouidentiae placuit ordinare temporum cursum, ut, quemadmodum dixi et in actibus apostolorum legitur, lex in edictis angelorum daretur de unius ueri dei cultu, in quibus et persona ipsius dei, non quidem per suam substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis permanet, sed certis indiciis per subiectam creatori creaturam uisibiliter appareret et syllabatim per transitorias temporum morulas humanae linguae uocibus loqueretur, qui in sua natura non corporaliter, sed spiritaliter, non sensibiliter, sed intellegibiliter, non temporaliter, sed, ut ita dicam, aeternaliter nec incipit loqui nec desinit; quod apud illum sincerius audiunt, non corporis aure sed mentis, ministri eius et nuntii, qui eius ueritate incommutabili perfruuntur inmortaliter beati; et quod faciendum modis ineffabilibus audiunt et usque in ista uisibilia atque sensibilia perducendum, incunctanter atque indifficulter efficiunt. haec autem lex distributione temporum data est, quae prius haberet, ut dictum est, promissa terrena, quibus tamen significarentur aeterna, quae uisibilibus sacramentis celebrarent multi, intellegerent pauci. unius tamen dei cultus apertissima illic et uocum et rerum omnium contestatione praecipitur, non unius de turba, sed qui fecit caelum et terram et omnem animam et omnem spiritum, qui non est quod ipse. ille enim fecit, haec facta sunt, atque ut sint et bene se habeant, eius indigent, a quo facta sunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy