• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XXVI: De inconstantia Porphyrii inter confessionem ueri dei et cultum daemonum fluctuantis.

Nescio quomodo, - quantum mihi uidetur - , amicis suis theurgis erubescebat Porphyrius. nam ista utcumque sapiebat, sed contra multorum deorum cultum non libere defendebat. et angelos quippe alios esse dixit, qui deorsum descendentes hominibus theurgicis diuina pronuntient; alios autem, qui in terris ea, quae patris sunt, et altitudinem eius profunditatem que declarent. num igitur hoc angelos, quorum ministerium est declarare uoluntatem patris, credendum est uelle nos subdi nisi ei, cuius nobis adnuntiant uoluntatem? unde optime admonet etiam ipse Platonicus imitandos eos potius quam inuocandos. non itaque debemus metuere, ne inmortales et beatos uni deo subditos non eis sacrificando offendamus. quod enim nonnisi uni uero deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, sibi exhiberi uolunt. daemonum est haec adrogantia superborum atque miserorum, a quibus longe diuersa est pietas subditorum deo nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. ad quod bonum percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut faueant, neque sibi adrogent quo eis subiciamur, sed eum adnuntient sub quo eis in pace sociemur. quid adhuc trepidas, o philosophe, aduersus potestates et ueris uirtutibus et ueri dei muneribus inuidas habere liberam uocem? iam distinxisti angelos, qui patris adnuntiant uoluntatem, ab eis angelis, qui ad theurgos homines nescio qua deducti arte descendunt. quid adhuc eos honoras, ut dicas pronuntiare diuina? quae tandem diuina pronuntiant, qui non uoluntatem patris adnuntiant? nempe illi sunt, quos sacris precibus inuidus adligauit, ne praestarent animae purgationem, nec a bono, ut dicis, purgare cupiente ab illis uinculis solui et suae potestati reddi potuerunt. adhuc dubitas haec maligna esse daemonia, uel te fingis fortasse nescire, dum non uis theurgos offendere, a quibus curiositate deceptus ista perniciosa et insana pro magno beneficio didicisti? audes istam inuidam non potentiam, sed pestilentiam, et non dicam dominam, sed, quod tu fateris, ancillam potius inuidorum isto aere transcenso leuare in caelum et inter deos uestros etiam sidereos conlocare, uel ipsa quoque sidera his obprobriis infamare?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy