• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XI

Caput XXXII: De opinione eorum, qui angelorum creationem anteriorem uolunt esse quam mundi.

Ne quis autem contendat et dicat non sanctos angelos esse significatos in eo quod scriptum est: fiat lux, et facta est lux, sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream aut opinetur aut doceat; angelos autem prius esse factos non tantum ante firmamentum, quod inter aquas et aquas factum appellatum est caelum, sed ante illud de quo dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; atque illud, quod dictum est: in principio, non ita dictum tamquam primum hoc factum sit, cum ante fecerit angelos, sed quia omnia in sapientia fecit, quod est uerbum eius et ipsum scriptura principium nominauit - sicut ipse in euangelio Iudaeis quaerentibus quis esset respondit se esse principium - : non e contrario referam contentionem, maxime quia hoc me delectat plurimum, quod etiam in summo exordio sancti libri geneseos trinitas commendatur. cum enim ita dicitur: in principio fecit deus caelum et terram, ut pater fecisse intellegatur in filio, sicut adtestatur psalmus, ubi legitur: quam magnificata sunt opera tua, domine. omnia in sapientia fecisti: conuenientissime paulo post commemoratur etiam spiritus sanctus. cum enim dictum esset, qualem terram deus primitus fecerit, uel quam molem materiamue futurae constructionis mundi caeli et terrae nomine nuncupauerit subiciendo et addendo: terra autem erat inuisibilis et inconposita et tenebrae erant super abyssum: mox, ut trinitatis commemoratio conpleretur: et spiritus, inquit, dei superferebatur super aquam. proinde ut uolet quisque accipiat, quod ita profundum est, ut ad exercitationem legentium a fidei regula non abhorrentes plures possit generare sententias, dum tamen angelos sanctos in sublimibus sedibus non quidem deo coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et uera felicitate securos et certos esse nemo ambigat. ad quorum societatem pertinere paruulos suos dominus docens non solum illud ait: erunt aequales angelis dei; uerum ipsi quoque angeli qua contemplatione fruantur ostendit, ubi ait: uidete, ne contemnatis unum ex pusillis istis; dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, qui in caelis est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy