• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XII

Caput XVII: Quomodo intellegenda sit promissa homini a deo uita aeterna ante tempora aeterna.

Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae creatori esse coaeternum. dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quod magis est mirandum, praeterita. sic enim ait: in spem uitae aeternae, quam promisit non mendax deus ante tempora aeterna; manifestauit autem temporibus suis uerbum suum. ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint deo coaeterna, siquidem ille ante tempora aeterna non solum erat, uerum etiam promisit uitam aeternam, quam manifestauit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam uerbum suum? hoc est enim uita aeterna. quomodo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius aeternitate atque in ipso uerbo eius eidem coaeterna iam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy