• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber I

Caput XXXIV: De clementia dei, quae urbis excidium temperauit.

Et tamen quod uiuitis dei est, qui uobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit, ut uel sub nomine seruorum eius uel in locis martyrum eius hostiles manus euaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem ciuitatis. mirandum in honorem Christi processit exemplum. hoc constituerunt euersores urbis, quod constituerant antea conditores. quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuium suorum numerus subpleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas seruaretur?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy