Caput VIII: De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse uoluerunt, excluso dolore siue tristitia, quam uirtus animi sentire non debeat.
Quas enim Graeci appellant εὐτταθείας, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. uoluntas quippe, inquiunt, adpetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. sic ergo illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem nonnisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur εὐπάθειαι istae autem quattuor πάθη. haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inueni quod ait propheta: non est gaudere inpiis, dicit dominus; tamquam inpii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. item illud in euangelio: quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur, tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt bona et ita interpretati sunt: quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona. cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet inpleturum. sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur bona, sed: quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit uultis, iam uoluit intellegi bona. non enim ait cupitis. non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio commemorauimus. quis enim nescit inpios exultare laetitia? et tamen: non est gaudere inpiis, dicit dominus. unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? item quis negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque praeceptum est: quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? locutione uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: noli uelle mentiri omne mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: pax in terra hominibus bonae uoluntatis. nam ex abundanti additum est bonae, si esse non potest nisi bona. quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet? et apud auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. ait enim Cicero orator amplissimus: cupio, patres conscripti, me esse clementem. quia id uerbum in bono posuit, quis tam peruerse doctus existat, qui non eum cupio, sed uolo potius dicere debuisse contendat? porro apud Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine: nihil uolo aliud, inquit, nisi Philumenam. quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi serui eius sanioris inducitur, satis indicat. ait namque domino suo: quanto satius est, te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoueas tuo, quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua? gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa breuitate conplexus est: hinc metuunt cupiunt que, dolent gaudent que. dixit etiam idem auctor: mala mentis gaudia. proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt, reperitur in bono et maxime apud nostros. nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum deum. sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccauerint, esse non potest. ita enim dicit: uideo quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit uos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. contristati enim estis secundum deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. quae enim secundum deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. ecce enim id ipsum secundum deum contristari quantam perfecit in uobis industriam. ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. nam et Alcibiadem ferunt - si me de nomine hominis memoria non fallit - , cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante fleuisse. huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.