• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XVII: De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito sublimius eminebat.

Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus terrigenarum ciuitas, hoc est societas hominum secundum hominem uiuentium, sub dominatu angelorum desertorum insignius excellebat, regna uidelicet tria, Sicyoniorum, Aegyptiorum, Assyriorum. sed Assyriorum multo erat potentius atque sublimius. nam rex ille Ninus Beli filius excepta India uniuersae Asiae populos subiugauerat. Asiam nunc dico non illam partem quae huius maioris Asiae una prouincia est, sed eam quae uniuersa Asia nuncupatur, quam quidam in altera duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, ut sint omnes Asia, Europa et Africa; quod non aequali diuisione fecerunt. namque ista, quae Asia nuncupatur, a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit; Europa uero a septentrione usque ad occidentem, atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. unde uidentur orbem dimidium duae tenere, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia. sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit; et hoc mare magnum nobis facit. quapropter si in duas partes orbem diuidas, orientis et occidentis, Asia erit in una, in altera uero Europa et Africa. quamobrem trium regnorum, quae tunc praecellebant, Sicyoniorum non erat sub Assyriis, quia in Europa sunt; Aegyptiorum autem quomodo eis non subiacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perhibetur, exceptis? in Assyria igitur praeualuerat dominatus inpiae ciuitatis; huius caput erat illa Babylon, cuius terrigenae ciuitatis nomen aptissimum est, id est confusio. ibi iam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus illic regnauerat sexaginta quinque annos. filius uero eius Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta duos regnauit annos, et habebat in regno quadraginta tres, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millensimus ducentensimus ante conditam Romam, ueluti alteram in occidente Babyloniam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy