• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XIX: De Sarrae pudicitia in Aegypto per deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

Deinde aedificato ibi altari et inuocato deo Abraham profectus est inde et habitauit in eremo atque inde ire in Aegyptum famis necessitate conpulsus est. ubi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate, cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. itaque uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam committens deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam, si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis tentaret deum, quam speraret in deum. de qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. denique factum est, quod de domino praesumpsit Abraham. nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter adflictus marito reddidit. ubi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere adflictionibus magnis non fuisse permissum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy