• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXXIII: De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.

Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem matris suae. ut autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem seruo dixit Abraham: pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te per dominum deum caeli et dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chananaeorum, nisi dominum deum caeli et dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? numquid haec parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri uidemus in Christo?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy