• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVII

Caput X: Quam diversa acta sint in regno terrenae Hierusalem ab his, quae promiserat deus, ut intellegeretur promissionis veritas ad alterius regis et regni gloriam pertinere.

Post haec tantae promissionis ualidissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad euersionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit atque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius formidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes uiam, factus est opprobrium uicinis suos; exaltasti dexteram inimicorum eius, iuacundasti omnes inimicos eius; auertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Haec omnia uenerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy