• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput I: De his, quae usque ad tempora saluatoris decem et septem uoluminibus disputata sunt.

De ciuitatum duarum, quarum dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem prioribus feci. de hac uero mea, quam modo commemoraui, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde usque ad ipsius in carne saluatoris aduentum, quousque septimus decimus liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse dei ciuitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora uariauerint. uerum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex uirgine natiuitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur inplenda, sine interpellatione a contrario alterius ciuitatis ista, quae dei est, procurrens distinctius appareret; quamuis usque ad reuelationem testamenti noui non in lumine, sed in umbra cucurrerit. nunc ergo, quod intermiseram, uideo esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quomodo etiam illa cucurrerit, quantum satis uidetur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium conparari.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy