Caput XLV: Quod post instaurationem templi Iudaei prophetas habere destiterint et exinde usque ad natiuitatem Christi continuis aduersitatibus sint adflicti, ut probaretur alterius templi aedificationem propheticis uocibus fuisse promissam.
Posteaquam gens Iudaea coepit non habere prophetas, procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat instaurato templo post captiuitatem, quae fuit in Babylonia, futuram esse meliorem. sic quippe intellegebat populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per Aggaeum prophetam dicentem: magna erit gloria domus istius nouissimae, plus quam primae; quod de nouo testamento dictum esse paulo superius demonstrauit, ubi ait aperte Christum promittens: et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. quo loco septuaginta interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est magis ecclesiae quam Christo, conuenientem prophetica auctoritate dixerunt: uenient quae electa sunt domini de cunctis gentibus, id est homines, de quibus ipse Iesus in euangelio: multi, inquit, uocati, pauci uero electi. talibus enim electis gentium domus aedificatur dei per testamentum nouum lapidibus uiuis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum est et post captiuitatem instauratum. propter hoc ergo nec prophetas ex illo tempore habuit illa gens et multis cladibus adflicta est ab alienigenis regibus ipsisque Romanis, ne hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur inpletam. non multo post enim adueniente Alexandro subiugata est, quando etsi nulla est facta uastatio, quoniam non sunt ei ausi resistere et ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate. hostias sane Alexander immolauit in dei templo, non ad eius cultum uera pietate conuersus, sed inpia uanitate cum dis eum falsis colendum putans. deinde Ptolomaeus, Lagi filius, quod supra memoraui, post Alexandri mortem captiuos inde in Aegyptum transtulit, quos eius successor Ptolomaeus Philadelphus beneuolentissime inde dimisit; per quem factum est, quod paulo ante narraui, ut septuaginta interpretum scripturas haberemus. deinde contriti sunt bellis, quae in Macchabaeorum libris explicantur. post haec capti a rege Alexandriae Ptolomaeo, qui est appellatus Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et grauissimis malis ad idola colenda conpulsi, templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium, quod tamen dux eorum strenuissimus Iudas, qui etiam Macchabaeus dictus est, Antiochi ducibus pulsis ab omni illa idolatriae contaminatione mundauit. non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere sacerdotali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est. hinc iam post annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non fuit, quamuis aliqua et prospere gesserint, primus apud eos Aristobolus adsumpto diademate et rex et pontifex factus est. antea quippe, ex quo de Babyloniae captiuitate reuersi sunt templumque instauratum est, non reges, sed duces uel principes habuerunt; quamuis et qui rex est possit dici princeps a principatu imperandi et dux eo, quod sit ductor exercitus; sed non continuo, quicumque principes uel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod iste Aristobolus fuit. cui successit Alexander, etiam ipse rex et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. post hunc uxor eius Alexandra regina Iudaeorum fuit, ex cuius tempore deinceps mala sunt eos secuta grauiora. filii quippe huius Alexandrae Aristobolus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes uires aduersus Israeliticam gentem prouocauere Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit auxilium. tunc iam Roma subiugauerat Africam, subiugauerat Graeciam lateque etiam aliis orbis partibus imperans, tamquam se ipsam non ualens ferre, sua se quodammodo magnitudine fregerat. peruenerat quippe ad seditiones domesticas graues atque inde ad bella socialia moxque ciuilia tantumque se comminuerat et adtriuerat, ut ei mutandus reipublicae status, quo regeretur regibus, inmineret. Pompeius ergo, populi Romani praeclarissimus princeps, Iudaeam cum exercitu ingressus ciuitatem capit, templum reserat, non deuotione supplicis, sed iure uictoris, et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut uenerator, sed ut profanator accedit; confirmatoque Hyrcani pontificatu et subiugatae genti inposito custode Antipatro, quos tunc procuratores uocabant, uinctum se cum Aristobolum ducit. ex illo Iudaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. postea Cassius etiam templum exspoliauit. deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem habere meruerunt, quo regnante natus est Christus. iam enim uenerat plenitudo temporis significata prophetico spiritu per os patriarchae Iacob, ubi ait: non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium. non ergo defuit Iudaeorum princeps ex Iudaeis usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem. tempus ergo iam erat, ut ueniret ille, cui repositum erat, quod nouo promissum est testamento, ut ipse esset exspectatio gentium. fieri autem non posset, ut exspectarent eum gentes uenturum, sicut eum cernimus exspectari, ut ueniat ad faciendum iudicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum uenit ad patiendum iudicium in humilitate patientiae.