• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput LII: An credendum sit, quod quidam putant, inpletis decem persecutionibus, quae fuerunt, nullam iam superesse praeter undecimam, quae in ipso Antichristi tempore sit futura.

Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum siue credendum, quod nonnullis uisum est uel uidetur, non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque nouissima sit ab Antichristo. primam quippe conputant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Seuero quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octauam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut nouissima Antichristi persecutio similis uideatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo dei per siccum transeunte perierunt. sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamuis ab eis, qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis conparata uideantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad uerum peruenit, aliquando fallitur. quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? si autem hac excepta existimant conputandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est adpetitum et occisum: quid agent de illa, quae, posteaquam Christus adscendit in caelum, Hierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati atque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, uastabat ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, euangelizans, qualia faciebat, est passus, siue per Iudaeam siue per alias gentes, quacumque Christum feruentissimus praedicabat? cur ergo eis a Nerone uidetur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, ecclesia crescendo peruenerit? quodsi a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere, rex fuit Herodes, qui etiam post adscensum domini grauissimam fecit. deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? an ipse non est ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere uetuit? sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei Christianae confessor exstitit militiaque priuatus est; ut omittam quae apud Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuuenis, qui multis, ut torquerentur, adprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem atque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timuisset. postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arianus, nonne magna persecutione per orientis partes catholicam uastauit ecclesiam? quale est autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? nisi forte non est persecutio conputanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista uidisse incunctanter recordabantur, audiuimus? quid modo in Perside? nonne ita in Christianos ferbuit persecutio - si tamen iam quieuit - , ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida peruenerint? haec atque huiusmodi mihi cogitanti non uidetur esse definiendus numerus persecutionem, quibus exerceri oportet ecclesiam. sed rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam nouissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius adstruentes siue destruentes, sed tantummodo ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumptione reuocantes.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy