• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XIX

Caput XXVII: De pace seruientium deo, cuius perfecta tranquillitas in hac temporali uita non potest adprehendi.

Pax autem nostra propria et hic est cum deo per fidem et in aeternum erit cum illo per speciem. sed hic siue illa communis siue nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae sit potius quam beatitudinis gaudium. ipsa quoque nostra iustitia, quamuis uera sit propter uerum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione uirtutum. testis est oratio totius ciuitatis dei, quae peregrinatur in terris. per omnia quippe membra sua clamat ad deum: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur. quia enim deo quidem subdita, in hac tamen condicione mortali et corpore corruptibili, quod adgrauat animam, non perfecte uitiis imperat ratio, ideo necessaria est iustis talis oratio. nam profecto quamquam imperetur, nequaquam sine conflictu uitiis imperatur; et utique subrepit aliquid in hoc loco infirmitatis etiam bene confligenti siue hostibus talibus uictis subditisque dominanti, unde si non facili operatione, certe labili locutione aut uolatili cogitatione peccetur. et ideo, quamdiu uitiis imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa, quae uicta sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio. in his ergo tentationibus, de quibus omnibus in diuinis eloquiis breuiter dictum est: numquid non tentatio est uita humana super terram? quis ita uiuere se praesumat, ut dicere deo: dimitte nobis debita nostra necesse non habeat nisi homo elatus? nec uero magnus, sed inflatus ac tumidus, cui per iustitiam resistit, qui gratiam largitur humilibus. propter quod scriptum est: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. hic itaque in unoquoque iustitia est, ut oboedienti deus homini, animus corpori, ratio autem uitiis etiam repugnantibus imperet, uel subigendo uel resistendo, atque ut ab ipso deo petatur et meritorum gratia et uenia delictorum ac de acceptis bonis gratiarum actio persoluatur. in illa uero pace finali, quo referenda et cuius adipiscendae causa habenda est ista iustitia, quoniam sanata inmortalitate atque incorruptione natura uitia non habebit nec unicuique nostrum uel ab alio uel a se ipso quippiam repugnabit, non opus erit ut ratio uitiis, quae nulla erunt, imperet; sed imperabit deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit oboediendi suauitas et facilitas, quanta uiuendi regnandique felicitas. et hoc illic in omnibus atque in singulis aeternum erit aeternumque esse certum erit, et ideo pax beatitudinis huius uel beatitudo pacis huius summum bonum erit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy